monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 18, 16
Timor Domini, sanctus permanens in saeculum saeculi. Videamus quid sibi velit ista definitio. Deum timere non trepida confusio, sed imperturbata constantia est, cuius status nulla temporali conversione mutatur, sed in idipsum sinceritate bonae conscientiae perseverat. Nam humana formido cum tempore commutatur, et non est sancta, quia non potest esse proficua; timor autem Dei nihil perturbationis habet. Nam licet recte auctorem suum timeat, scit vere supplicantibus misericordem esse, qui iudicat. In omni ergo sanctitate versatur qui suum iudicem et timere cognoscitur et amare. Mixta enim cum pavore dilectio, timor est Domini, qui usu saeculari reverentia nuncupatur.