monumenta.ch > Hieronymus > bnfGrec107.317 > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 18, 14
Iustitiae Domini rectae, laetificantes corda. Revera rectae, quia non aliter cognoscitur fecisse quam docuit: quia illorum iustitia recta non est, quibus aliud est in ore, aliud in opere. Laetificantes corda, subaudi iustorum, qui de iudicio Dei laetificantur: quia norunt se misericordiae Domini praemia consecuturos, sicut dicit Apostolus: De reliquo reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex .