monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 18, 13
Testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis. Hic de Patre dicit: quoniam omnia testimonia quae dedit populo Israelitico, fidelia utique fuerunt, quia plenissima veritate recognita sunt: et sapientiam parvulis praestiterunt, non utique superbis, nec tumida se elatione iactantibus, sed parvulis. Parvuli autem sunt humiles et innocentes, sicut Apostolus monet: Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote . Testimonium quoque dat Filius, sicut ad Timotheum ait Apostolus: Praecipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Iesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato . Idem de Spiritu sancto dicit Apostolus: Nam et ipse Spiritus testimonium perhibet spiritui nostro . Vides in illa sancta Trinitate, quam nihil Scriptura divina velit minus maiusve sentiri, ut nec ipsa nomina patiatur esse divisa.