monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 18, 12
Lex Domini irreprehensibilis, convertens animas. Ventum est ad secundam narrationem: ubi per sex versus singulae res diversa laude definiuntur. Haec septima est species definitionis quam Graeci κατὰ μεταφοράν, Latini per translationem dicunt, cum rem aliquam sub brevi praeconio quae sit ostendimus. Nunc ad singula veniamus. Lex enim illa, quam per Moysen dedit, irreprehensibilis est, quia perfecta veritate consistit, quae per Dominum Salvatorem non reprehensa, sed potius probatur impleta; ait enim in Evangelio: Non veni legem solvere, sed implere . Et ne esset nobis rigoris eius perniciosa desperatio, adiunxit, convertens animas. Illius enim districtionis metus errantem corrigit, et ad Christi gratiam facit recurrere, cum spem in suis coeperint meritis non habere