monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 18, 11
A summo coelo egressio eius, et occursus eius usque ad summum eius; nec est qui se abscondat a calore eius. Si diligentius intueamur, totius hic maiestas Trinitatis ostenditur. A summo coelo, Pater significatur; egressio eius, nativitatis Filii, non temporalis, sed coaeterna Patri, quae est ante omne principium, quippe cum ipsum Filium constet esse principium. Occursus eius secundum hominem dicitur, quia post assumptionem carnis, in utraque natura Christus permanens, ad sedem paternae maiestatis occurrit. Usque ad summum eius, iterum secundum deitatem, qua Patri Filius semper aequalis est. Nam cum venit a summo, in nullo minor fuit; cum rediit ad summum, Deus homo aequalis Patri in deitatis substantia, sicut venerat, perseverat, cui nihil humana detraxit humilitas. Nam quod ait: Nec est qui se abscondat a calore eius, Spiritum sanctum videtur significare, quem post ascensionem discipulis misit. In Actibus enim apostolorum legitur ignem apparuisse, qui supra unumquemque eorum insidens, gentium variis linguis eos faciebat effari. Ipse ergo calor est, a quo nemo possit abscondi, qui deitatis suae potentia uniuscuiusque corda cognoscit. Ita hoc uno versiculo, sanctae Trinitatis ingentia sacramenta declarantur. Et intuere quemadmodum licet de tribus personis dicatur, consubstantialem tamen servavit unitatem. Sic enim loquitur dicendo, eius, tanquam de uno: quia sancta Trinitas unus est Deus, sicut legitur: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Dominus unus est .