monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 18, 10
Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam. Et ipse, Christum Dominum dicit, qui tanquam sponsus Ecclesiae suae, processit de thalamo suo, id est de utero virginali. Magna similitudine sacramentum eius incarnationis exposuit. Ob hoc enim de intacto utero processit dispositione mirabili, ut mundum Deitati reconcilians, Ecclesiam sibi sponsi charitate sociaret. Quapropter merito de Virgine natus est, qui Virgini erat sancta copulatione iungendus. Congrue namque sponsus a spondendo dicitur Christus, qui toties promissus est per prophetas. Et bene Christus noster nunc giganti comparatur, quia humanam naturam potentiae suae magnitudine superans, omnia mundi vitia cum suo truculentissimo auctore prostravit. Dicendo enim, ad currendum viam, servavit quod in primo psalmo dixit, et in via peccatorum non stelit . Haec via cursum eius vitae significat, quam Dominus egit homo natus, hoc est, quia natus est, crevit, docuit, passus est, resurrexit, ascendit in coelos, sedet ad dexteram Patris. Merito ergo dixit, viam cucurrit, cuius in nulla mundi ambitione potuit actus haesitare. Haec per allegoricas similitudines decenter expressa sunt, quae aliud dicentes, aliud intelligi persuadent.