monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 18, 9
In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum; in sole posuit tabernaculum suum. Terram hic hominem debemus accipere, qui et audire possit et credere. Sonus vero miraculorum fama est, quae pro ipsa novitate per gentes singulas excellenti opinione currebat. Fines autem terrae sunt reges, qui quasi termini agrorum sua regna custodiunt; ut non solum ad humiles, verum etiam ad principes gentium Evangelii verba pervenisse declarentur. Sequitur de incarnatione Verbi prophetae sancta praedicatio; ut hoc quod alios gessisse laudavit, ipse quoque fecisse videretur. Ab apostolis quippe transiit ad personam Domini. Quae figura dicitur exallage, id est permutatio. In sole, in manifestatione mundi dicit. Tabernaculum, id est inhabitaculum corporis sui. Quod ideo arbitror dictum, in sole positum, ut qui oculum cordis habet purissimum, sacramenti illius claritatem et ferre possit et cernere; qui vero haeretica pravitate confusus est, incarnationis eius fulgore percussus, erroris sui lippitudine sanctum lumen Domini non praevaleat intueri.