monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 18, 7
Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam. Dies diei eructabat verbum, quando Dominus loquebatur apostolis. Ipse enim divina claritate irradians, corde purissimis verba coelestis luminis intimabat. Eructabat enim verbum, cum de imis penetralibus sermones in sanctorum notitiam perducebat. Nox autem nocti indicabat scientiam, quando Iudas Christum Iudaeis prodidit ac tradidit occidendum . Indicare enim pertinet ad proditionem. Tale enim inter se fecerant constitutum, ut illum tenerent, quem fuisset sceleratissimus osculatus. O nefandissimum proditorem, et iuste a beatorum societate discretum! Per osculum causam fecit venire interitus, per quod humani generis declaratur affectus. Nam quod diem diei et noctem nocti comparavit, argumentum est quod dicitur a pari; sicut et in quadragesimo primo psalmo dicturus est: Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum .