monumenta.ch > Hieronymus > bnf17226.49 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 18, 6
Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annuntiat firmamentum. Quamvis et ad litteram possit intelligi, coelos enarrasse gloriam Dei, cum Magos ad Bethleem venientes dux stella praecesserit, quae stans supra cunabula eius, ostendit Domini Salvatoris adventum , tamen hoc melius ad apostolos convertimus et prophetas, qui de adventu ipsius disserendo, orbem terrarum sanctis admonitionibus impleverunt. In quibus Deus tanquam in coelis habitavit, qui cuncta late complectitur, non ex parte, sed tota eos plenitudine suae maiestatis ingrediens. Pars enim in Deo non est, sed ubique totus et plenus est. Impio quippe dicitur: Tu quis es, qui enarras gloriam meam ? Sequitur, et opera manuum eius, id est, ipse homo qui manibus eius factus est. Sed hoc ad laudem dicitur prophetarum, ut cum sint opera eius, annuntiare mereantur Creatoris sui reverenda mysteria. Addidit, annuntiat firmamentum, praedicationes scilicet incarnationis eius, per quam fidei nostrae soliditas inconcussa provenit. Et nota quia hic dicitur, homo Dei manibus factus. Item legitur: Et aridam manus eius finxerunt . Sed hoc humanae operationis allusio est, quae sine manibus aliquid fabricare non praevalet. Caeterum omnia Deus voluntatis suae creavit imperio, sicut legitur: Ipse dixit et facta sunt, ipse mandavit et creata sunt .