monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 18, 4
Per totum psalmum prophetae verba sunt. Prima narratio eius laudat Domini praedicatores, ipse quoque de eius incarnatione speciosissimis comparationibus verba subiungens. Secunda laudat praecepta Novi et Veteris Testamenti. Tertia ab occultis vitiis purgari se a Domino deprecatur; ut eum sibi dignum faciat esse psalmistam. Per quae intelligimus illos solos revera Domini laudes canere, qui ab eius nesciunt praedicationibus discrepare.