monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 18, 2
Inscriptio ista frequenter exposita est, psalmi dicta referens ad Dominum Christum: de cuius primo adventu propheta dicturus est, unde suscepit inimicus occasum, et humanum genus singulare praesidium. Per hunc enim tyrannus ille religatus ingemuit, et absolutus est homo potius, qui mortiferis vinculis tenebatur obnoxius. Memento vero quia de eadem re hic primus est psalmus; sequuntur autem alii quatuor, id est, septuagesimus nonus, octogesimus quartus, nonagesimus sextus, et nonagesimus septimus.