monumenta.ch > Hieronymus > Ieremias, 23 > sectio 59

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 17, 59
Quam mirabili contextione verborum huius psalmi drama decursum est, quod variatione personarum semper efficitur, dum vicarius sibi sermo alterutra permutatione succedit! Sed intelligamus quanta sit huius chori gloriosa societas; ut et ipse quoque Dominus simul dignatus fuerit salutaria verba miscere, pro quibus non aspernatus est humilitatem incarnationis assumere. Nam et numerus ipse magna legis sacramenta concludit. Denarius pertinet ad Decalogum Veteris Testamenti, septenarius ad septiformem Spiritum (ed., Spiritus gratiam); qui in unam societatem deducti, efficiunt decem et septem. Sic praecipua mysteria sanctae legis psalmi istius numero continentur.