monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 57

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 17, 57
Magnificans salutare regis ipsius, et faciens misericordiam Christo suo David, et semini eius usque in saeculum. Exponit qualem psalmum superius dixerit, qui magnificet filium ipsius toto orbe terrarum. Christus ante dicebatur omnis unctus in regem; sicut et de Saule dictum est: Cur ausus fuisti inferre manum in christum Domini ? In David ergo fecit misericordiam, quia eum, ut titulus dixit, de persequentium ferocitate liberavit. Et semini eius, Dominum significat Salvatorem, qui secundum carnem ab ipsius generatione descendit. Dicit ergo tunc misericordiam factam semini eius, quando post triduum resurrexit a mortuis, ascendit in coelos, sedet ad dexteram Patris. Usque in saeculum accipitur in aeternum; sicut in superiore psalmo dictum est, usque in finem: haec enim verba idipsum significant, quamvis propter gratiam novitatis variata esse videantur.