monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 56

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 17, 56
Propterea confitebor tibi in populis, Domine, et psalmum dicam tibi inter gentes. Propterea, propter illa quae superius dicta sunt. Confitebor tibi, id est laudem te per populos Christianos, quorum utique lingua Ecclesiae vox est. Psalmus autem, sicut dictum est, opus significat actuale: unde per opera fidelium Deo dicit gratias, quas plus Divinitas noscitur exaudire quam voces. Inter gentes designat universitatem, quoniam erat Ecclesia gentium numerositate dilatanda.