monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 53

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 17, 53
Vivit Dominus, et benedictus Deus meus; et exaltetur Deus salutis meae. Quarti ordinis ianua, quae superest, aperitur: ubi iterum Ecclesia catholica loquitur toto orbe dilatata, quae summatim et beneficia refert Domini, et hymnum suavi delectatione profundit. Recte dicebat: Vivit Dominus, quem in suo corde iugi consideratione cernebat. Vivit enim, dixit, praesens est firma credulitate conspectus. Benedictus autem dicitur Deus, cum ei laus celeberrima devotione mentis offertur; sicut et alibi legitur: Benedictus qui venit in nomine Domini, hosanna in excelsis . Intelligitur etiam proprie benedictus, quod ipse omnia propitius benedicat: sicut et vivit Dominus, quod ipse vivificet. Haec autem et his similia, sicut saepe diximus, tropicis allusionibus probantur edici. Exaltetur vero posuit, toto orbe credatur. Nam quemadmodum aliter exaltari poterat, qui proprie vocatur Altissimus?