monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 52

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 17, 52
Filii alieni inveteraverunt, et claudicaverunt a semitis suis. Bene dixit alienos filios claudicasse: quia filii Domini rectis gressibus ambulare noscuntur. Nam claudicare proprie dicimus eos qui uno pede sunt debiles. Quod Iudaeis accidisse manifestum est, qui Vetus Testamentum carnaliter tenentes, Novi gratiam respuerunt: et hinc factum est, ut una parte debiles mentis suae gressibus claudicarent. Hoc etiam in illa angelica concertatione patriarchae Iacob , quidam asserunt praesagatum, quando tacto nervo, uno pede claudus effectus est. Nec illud vacat quod addidit suis, quia deserentes intellectum legis, suis superstitionibus agebantur; ut non recipientes promissum Dominum Salvatorem, de lavandis manibus et calicibus insanas calumnias commoverent; revera sordidi, sed non tali observatione mundandi. Potuerant enim propria faece purgari, si lavacrum sacri baptismatis expetiissent.