monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 51

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 17, 51
Obauditu auris obaudivit mihi; filii alieni mentiti sunt mihi. Laus ista gentium, exprobratio est magna Iudaeorum; ut servirent qui non viderunt; ut audirent quibus ex ore eius sacratissima minime verba sonuerunt; sicut scriptum est: Quibus non est nuntiatum de eo videbunt; et qui non audierunt contemplabuntur . Sed intellectus trahit, ut adiiciamus. Hebraei autem qui viderunt et audierunt, sicut inferius dicit, totum contraria voluntate fecerunt. Quod idem praedicit Isaias: Excaeca cor populi huius, et aures eius aggrava, et oculos eius claude: ne forte videant oculis suis, aut auribus suis audiant, vel corde suo intelligant, et convertantur, et sanem eos . Quae figura dicitur aposiopesis, id est dictio cuius finis reticetur; ut aut terreatur, aut ad desiderium provocetur auditor. Filii alieni, filii diaboli, quibus ipse in Evangelio dicit: Vos ex patre diabolo estis , mentiti sunt mihi, quando dicebant: Magister, scimus quia a Deo venisti, et in veritate viam Dei doces . Mentiri enim est contra mentem loqui, et illud lingua promere quod unumquemque constat in animo non habere.