monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 50

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 17, 50
Eripies me de contradictionibus populi, constitues me in caput gentium: populus quem non cognovi servivit mihi. Ereptus est plane de contradictionibus populi: quando explosis perfidis Iudaeis ad gentium fidem devotionemque translatus est. Contradictiones vero illas dicit, quas ei scelerata turba multipliciter ingerebat. Nam quod ait, constitues me in caput gentium, signum dicit fidei Christianae: quia in fronte gentium, crucis habuerunt vexilla radiare. Populum quem non cognovi, id est ad quem non veni, novum, rudem, atque antea non receptum. Servivit autem, credidit dicit, quoniam quicunque credit et servit; quod factum est a gentibus, quae non fuerant a Christo carnaliter inquisitae. Nam quid est quod ille non cognoscat, qui renes hominum perscrutatur et corda?