monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 49

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 17, 49
Et comminuam eos ut pulverem ante faciem venti; ut lutum platearum delebo eos. Ubi est illa lingua grandiloqua et ventosa superbia? Usque ad pulverem se comminuendos intelligant, qui Domino pravis mentibus contradicere moliuntur. Et ne putent se quamvis detritos posse quiescere, addidit, ante faciem venti; ut quiescere non possint, cum fuerint imminuti. Bene autem luto platearum comparat peccatores, quod fetidissimis sordibus inquinatur, nec excipitur a conculcatione populi, ut semper eius fetor iteretur. Delebo eos, id est de medio tollam, quod pertinet ad lutum platearum Vim quoque ipsam comparationis intellige: ait enim, ut lutum platearum, quod facile tollitur, quia mollissimum comprobatur.