monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 48

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 17, 48
Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret, ad Dominum, nec exaudivit eos. Clamores dicit irritos, quos impii in illa iudicatione missuri sunt; sicut in Evangelio de damnandis ait: Ibi erit fletus et stridor dentium . Clamores enim isti salvos facere nequeunt, qui salutis auctorem hic temnendum esse decreverunt. Nec erat qui salvos faceret: propter diabolum dicit, quo immittente deliquerunt. Quis enim tales facturus est salvos, cum instigator et princeps eorum sit primus ipse damnandus? Sed hi cum viderint spem suam in diabolo corruisse, clamabunt quidem ad Dominum, sed non exaudiet eos: quoniam infructuosa illic agnoscitur poenitudo, ubi iam est iusta damnatio.