monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 47

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 17, 47
Et inimicorum meorum dedisti mihi dorsum, et odientes me disperdidisti. Duplicia legis sacramenta versus iste complexus est. Primum est quod dorsum conversionem eorum significat qui ex resistentibus eius nomini, in salutiferam victoriam fugati, emerserunt subito Christiani, ut Paulus apostolus de persecutore saevissimo, post Domini increpationem apparuit repente discipulus. Secundum est quod odientes se disperdendos esse denuntiat, qui in perfidiae suae obstinatione manserunt; sicut de Iudaeis animadvertendum est, qui impia voce dixerunt: Sanguis eius super nos, et super filios nostros .