monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 46

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 17, 46
Et praecinxisti me virtute ad bellum: supplantasti insurgentes in me subtus me. Hoc iam de spiritibus immundis dicitur, qui ei per contradictiones Iudaeorum iniqua certamina commoverunt. Praecinctus est enim virtute, quando patientiae fortitudine iniquorum adversa superavit. Ipsi tamen qui contra eum insana conspiratione tumuerunt, eius sunt iudicio sine dubitatione subdendi, ut cum suo instigatore pereant, qui auctori suo credere noluerunt.