monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 45

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 17, 45
Affligam illos, nec poterunt stare: cadent sub pedibus meis. Istos duos versus de illis intelligi non dubium est qui primo contra Dominum eriguntur, postea conversi eius pedibus inclinantur; et vitam merentur subditi, qui mortem incurrerant contumaces. Persequitur enim inimicos suos afflictionum diversa clade fatigatos, et comprehendit eos quos ab studio perverso mutaverit. Sed felix est omnino qui capitur, felix qui illas manus evadere non meretur; tunc magis liber redditur, cum fuerit tali sorte captivus. Sequitur: Et non convertar donec deficiant. Cum non convertitur Dominus, praeda tunc capitur; et a pravo studio suo desinit, qui vincitur ad salutem. Addidit: Affligam illos, nec poterunt stare. Afflicti quippe diversis calamitatibus, in sua pertinacia stare non possunt, quando vires nequitiae in suis ausibus perdiderunt. Tunc fit illud quod sequitur: Cadent sub pedibus meis. Qui sub pedibus cadit Domini, adversum illum ultra non patitur, cuius iam tuitione vallatur; sed erectus tunc redditur, quando illi fuerit humili satisfactione subiectus.