monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 36 > sectio 43

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 17, 43
Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmata vestigia mea. Incarnationis suae gloriosissimos actus, qui monstrandi erant conversatione sanctissima, dicit esse dilatatos. Vestigia vero viam informationis ostendunt, quam firmissimam reliquit apostolis, ubi ipse gressus imprimens sanctis actibus ambulavit. Haec ergo vestigia ab inimicis infirmanda iure denegavit, quia licet se ventosa mundi procella commoverit, eius tamen vestigia movere non potuit, quae ille ne Petrus in mari mergeretur fixa solidavit.