monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 41

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 17, 41
Qui docet manus meas ad praelium, et posuit ut arcum aereum brachia mea. Doceri est ab imminentibus insidiis cautum fieri. Manus operationes significant; praelium, diaboli certamen demonstrat, cum quo spiritualiter confligitur; quia incessabilibus colluctationibus semper armatur. Brachia vero Christi prophetae sunt et apostoli, per quos desiderium suae voluntatis operatus est. His comparat aereum arcum, quia nesciunt Dei servi praedicando mollescere, sed in coelesti fortitudine permanentes, verbis salutaribus emissis, tanquam sagittis eminus iaculatis, devotorum hominum corda compungunt.