monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 40

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 17, 40
Qui perfecit pedes meos tanquam cervi, et super excelsa statuit me. Frequenter hoc animal in Scripturis divinis in bono ponitur, ut est illud: Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum : ibi, quia nimium sitiunt; hic, quia velociter currunt. Norunt enim saltibus spinosa transcendere, et loca periculose hiantia transilire, sicut ille delicta saeculi humanam salutem pungentia, et foveas profundissimas peccatorum sanctis gressibus transmeavit. Et intende quemadmodum in comparatione cervorum permaneat, qui quando plana fugiunt, montium celsa conscendunt. Significat autem se super omnem creaturarum eminentiam constitutum, sicut dicit Apostolus: Et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum .