monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 39

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 17, 39
Deus qui praecinxit me virtute, et posuit immaculatam viam meam. Ventum est ad ordinem tertium, ubi potentiam suam Dominus Salvator exponit. Quod ait: Praecinxit me virtute, et dignitatem significat et fortitudinem. Quod utrumque ipsi convenire manifestum est, qui potestate virtutis suae iudicaturus est mundum. Convenienter autem sequitur, posuit viam meam, id est constabilivit atque firmavit, ut nulla saeculi ambitione moveretur. Immaculatam vero viam dicit, vitam purissimam sine sorde delicti, quam ille solus ambulavit, qui peccata non habuit. Sed has omnes allegoricas tropicasque locutiones quae dictae sunt sive quae sequentur, ad incarnationem Domini convenienter aptamus.