monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 37

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 17, 37
Deus meus, impolluta via eius; eloquia Domini igne examinata; protector est omnium sperantium in se. Aliud versus iste inchoasse, aliud subiunxisse sentitur. Deus meus, aggressus est dicere nescio quid exorativum, et subiunxit ei exitum inopinatum, impolluta via eius. Nam si propositio sequentibus concordaret, Dei mei dicturus erat, non Deus meus. Quae figura dicitur paraprosdoxia, Latine inopinatus exitus, cum aliud proponitur, aliud explicatur. Impolluta via eius significat semitam eius esse purissimam. Sive hoc ad incarnationem pertinet Verbi, quam constat pollutionem non habuisse peccati. Sequitur, eloquia Domini igne examinata. Flamma fidei, lex superna discutitur, quando sciendi desiderio divina eloquia perquiruntur. Sic et Ieremias propheta eloquia Domini mirifica definitione conclusit dicens: Nonne verba mea sicut ignis, dicit Dominus, et sicut securis concidens petram ? Addita est quoque generalis promissio, ut animos relevaret humanos: ne putaretur protectionem non mereri, qui a peccato non fuisset immunis. Dicendo enim, omnium sperantium in se, nullus exceptus est, nisi qui in eum sperare neglexerit. Qui versus brevissimus laudum definitionibus explicatur.