monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 36

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 17, 36
Quoniam a te eripiar a tentatione, et in Deo meo transgrediar murum. Insigniter docuit regulam fidei. A te dixit eripiar, non a me. Tentatio vero diabolum significat, qui momentis omnibus tentat, ut a bona conversatione nos abstrahat. In Deo meo, id est eius virtute roborante, obstaculum transgrediar peccatorum, quod inter Deum et homines mortalium construxere nequitiae. Qui murus mortis est, non salutis, nec ad munimen erigitur, sed ad aeternum interitum praeparatur. Bene dixit, transgrediar, non irrumpam, non diruam: quia murus ille humano generi immobilis manet, etiam cum eum sanctis beneficio Divinitatis transilire contigerit.