monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 35

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 17, 35
Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine; Deus meus, illumina tenebras meas. Loquitur adhuc sive Ecclesia, sive populus ille beatorum, mirabili decore verborum. Lucerna enim Ecclesiae Baptista Ioannes est, de quo Dominus in Evangelio dicit: Ille erat lucerna ardens, et vos voluistis exsultare in lumine eius. . Idem ipse in Evangelio dicit: Nemo accendit lucernam et ponit eam sub modio . Sensus ergo talis est: Patri Domino dicit: Quoniam tu lucernam meam illuminas, id est Ioannem Baptistam et caeteros apostolos, vel eos qui coelesti lumine radiare noscuntur. Illumina tenebras meas, hoc est per eos reliqua membra credentium, quae adhuc in carnis obscuritate versantur. Lucerna enim noctis est lumen, quae merito delinquentibus datur, ut per verbum illuminationis fugiant tenebrosa peccati. Quapropter memento quod hic dicitur illuminare Patrem; illuminat et Filius, sicut in alio psalmo legitur: Deus Dominus et illuxit nobis ; illuminat etiam Spiritus sanctus, sicut propheta dicit: Non abscondam ultra faciem meam ab eis, pro eo quod illuxit Spiritus meus super universam domum Israel . Quis ergo ita nubilo corde obscurus est, ut sanctae Trinitatis unam naturam, unam coaeternitatem, unam non intelligat esse potentiam?