monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 35 > sectio 33

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 17, 33
Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris. Et cum electo electus eris, et cum perverso subverteris. Cum de iustitia superna loqueretur, quia unicuique reddit secundum suorum actuum qualitatem, nunc exponit quemadmodum possit impleri quod lex praecipit observari. Conversatio enim nostra ex prioribus aut ducibus suis maxime similitudinem trahit; dum unusquisque tali ingenio gaudet quali fuerit praeditus ille quem sequitur. Hinc est quod nobis salutaris et moralis regula data est, quod cum sancto viro, id est Domino Salvatore, ipso praestante, sancti esse possimus; sicut ipse dicit: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum Dominus Deus vester . Praecipitur etiam ut cum innocentia eius innocentes esse mereamur. Sic enim de ipso iam dictum est: Innocens manibus et mundo corde . Additur tertium, ut cum electione ipsius eligamur. Ita quippe de ipso Isaias dicit: Electus meus, in quo complacuit anima mea . Quod tunc nobis accidit, quando praeceptis eius salutariter obedimus. Sequitur, cum perverso subverteris, id est cum diabolo subverteris, qui propria iniquitate perversus est. Illos enim iniquissimos reddit quos ad suae obedientiae iura convertit. Quod argumentum nobilissimum dicitur in topicis a persona extrinsecus attributa, quando quis aut de improbis amicis arguitur, aut de bonorum coniunctione laudatur.