monumenta.ch > Cassiodorus > 17 > sectio 32

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 17, 32
Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam, et secundum innocentiam manuum mearum in conspectu oculorum eius. Exponit quod superius dixit: Et ero immaculatus coram eo. Nam quando illud esse contigerit, tunc istud sine dubitatione subsequitur, ut secundum iustitiam suam, quam ipse tamen donare dignatur, unicuique reddat, et secundum puritatem actuum dignam compensationem restituat. Pulchre autem additum est, in conspectu oculorum eius, quod utique non potest, nisi beatis evenire; ut sicut illi semper corde Dominum contuentur, ita eos iugiter virtus divina respiciat.