monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 31

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 17, 31
Et ero immaculatus coram eo: et observabo me ab iniquitate mea. Fructum beatitudinis suae reddidit, et quid proficiat si iustitias Domini non repellat, scilicet ut sit immaculatus. Verum non ut ille Dominus, qui peccata non habuit; sed ut iste quem lacrymae supplices a contractis sordibus abluerunt. Sed haec omnia in illum modum accipienda sunt, quem superius exposuimus, ubi verbo geminato ait, retribuet: ne quid sancta humilitas, non de supernis beneficiis, sed de se, quod absit, praesumere videatur. Sequitur: Et observabo me ab iniquitate mea. Subtiliter beati vita describitur, qui quando ad aliquam se gratiam Domini pervenisse cognoscit, cavet ne iterum iniquitatis antiquae calamitatibus innodetur.