monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 30

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 17, 30
Quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo sunt semper, et iustitias eius non repuli a me. Nunc dicit causas quare vias Domini custodierit, aut impie non gesserit, sicut superius posuit: quia iugiter iudicia eius terribilia cogitabat. Addidit, et iustitias eius non repuli a me. Quod faciunt carnis fragilitate superati, qui longa observatione deficientes, aequitatem interdum deserunt, quam coeperant custodire. Hic enim beatus populus nunquam repulit iustitiam Domini, quia semper in eius corde permansit.