monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 17, 29
Quia custodivi vias Domini, nec impie gessi a Deo meo. Viae sunt Domini, dilectio Dei, et charitas proximi, quas constat eos studiosissime custodire, qui nolunt mandata Domini deserere. Subiunxit: Nec impie gessi a Deo meo. Impietatis verbo notati sunt, qui iussa Domini declinare praesumunt. Quod animus devotus Ecclesiae merito dicit refugisse, unde se Creatorem sciebat offendere.