monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 17, 27
Et produxit me in latitudinem; salvum me fecit, quoniam voluit me. In Ecclesia catholica hunc esse morem fidelium nullus ignorat, ut quanto plus persecutionibus constringitur, tanto, sicut dictum est, amplius fidei augmento dilatetur. Tunc enim per gratiam Dei exsurgunt invicti animi, tunc incendium charitatis ardescit, et facto agmine in gladios suaviter ruunt, quia aeternae vitae praemia concupiscunt. Producta est ergo Ecclesia in latitudinem, quando per saevitiam persecutorum, numerum ei constat crevisse fidelium. Quod autem dixit, salvum me fecit, non moveat, quia ad masculinum genus deducta est; quoniam non videtur absurdum hoc ei nomen aptari, quae constat ex populo. Merito ergo beatorum istud agmen exsultans salvum se dicit factum, quod ad Christianae fidei meruit pervenire fastigium. Quoniam voluit me, id est quoniam me elegit, qui gratis vocat universos; nec prius beneficium accipit quam praestare dignetur; sicut ipse in Evangelio dicit: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos .