monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 17, 25
Vers. 20. Eripuit me de inimicis meis fortissimis, et ab his qui oderunt me, quoniam confortati sunt super me. Fortissimos inimicos, persecutores truculentos enuntiat, qui Christianum populum tormentis et caedibus affligebant; et ideo se magis dicit ereptam, quia inimici confortati sunt super ipsam. Tunc enim Ecclesia crescere meruit, quando eam data desuper potestate inimicus afflixit. O vere divina providentia, ut suis nisibus destruatur inimicus, et quanto se putat amplius laedere, tanto eum necesse sit saevissima insecutione praestare!