monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 17, 24
Misit de summo et accepit me: assumpsit me de multitudine aquarum. Hinc iam mater Ecclesia loquitur de temporibus Christianis. Misit utique Pater Dominum Salvatorem de summo, ut intelligant homines quia quod de summo venit, divina potestate gloriatur. Apte vero dixit Ecclesia, accepit me, quae Sponso Christo iuncta laetatur. Multitudines autem aquarum, sive innumerae gentes intelligi possunt; unde Ecclesiam, spretis Iudaeis indevotis, de fidelibus constat esse collectam; sicut in Actibus apostolorum beatissimus Paulus contradicentibus Iudaeis et blasphemantibus, excutiens vestimenta sua dixit: Sanguis vester super caput vestrum; mundus ego, ex hoc ad gentes vadam . Sive hoc dicit de fontibus sacris, quando Ecclesia catholica multitudinem filiorum baptismatis regeneratione conquirit.