monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 17, 22
Et apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrae. Id est, veritas praedicantium, qui fontes aeternae vitae sanctitatis suae ore fundebant. Ipso enim veniente patuit, quod obscuritas divini tegebat eloquii. Et revelata sunt fundamenta orbis terrae: manifestati sunt prophetae, qui non intelligebantur: supra quos orbis terrarum in Ecclesiae faciem sancta aedificatione constructus est. Et memento hic tellurem in bono positam, quae est terra viventium