monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 17, 19
Praefulgorae in conspectu eius nubes transierunt, grando et carbones ignis. Non est iste versus facile transeundus. Praefulgorae, una pars orationis est, id est nominativus pluralis, et respondet ad nubes. Nubes autem, sicut superius dictum est, praedicatores divini verbi intelligendi sunt. Et sensus talis est: illae nubes quae aquam continent Dei, id est eloquia divina, sicut in hoc aere tenebrosae, hoc est obscurae videntur, ita in conspectu Dei praefulgorae sunt, ubi semper veritas patet. Nec praepositionibus exquiritur, nec parabolis tegitur, quod manifesta luce declaratur. Istae ergo nubes, id est praedicatores, ad gentes relicto Israelitico populo transierunt; sicut constat effectum, quando duritia non meruit Iudaeorum, quod ad ipsos venerat instruendos. Grando et carbones ignis. Exponit per allegoriam quid illae nubes habeant; aliud enim dicit, et aliud vult intelligi. Unde schematibus crebris eloquentia divina probatur esse plenissima. Grando enim, id est obiurgationes figuratae quibus Iadaeorum corda durissima tundebantur. Carbones ignis, charitatis incendia, quibus mentes fidelium coelesti igne reviviscunt. Haec ad gentes, sicut diximus, in nubibus, id est in praedicatoribus transierunt.