monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12 > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 17, 18
Et posuit tenebras latibulum suum: in circuitu eius tabernaculum eius; tenebrosa aqua in nubibus aeris. Tenebras, incarnationis eius mysterium dicit, ut qui in natura deitatis suae videri non poterat, incarnationis velamine humanis conspectibus Redemptor piissimus appareret. Unde beatus Ioannes Constantinopolitanus episcopus mirabiliter et catholice dixit: Illum quem, si nuda deitate venisset, non coelum, non terra, non maria, non ulla creatura sustinere potuisset, illaesa Virginis viscera portaverunt. Memento autem tenebras, et in bono poni, ut est illud in Proverbiis Salomonis: Intelligit quoque parabolam, et tenebrosum sermonem . Omnia enim divina, quae ignoramus, nobis tenebrosa, id est profunda atque obscura sunt; quamvis continuo lumine perfruantur. Latibulum suum, id est secretum maiestatis eius, quod tunc revelat iustis, quando eis facie ad faciem divinitatis ipsius gloriam contigerit intueri. In circuitu eius tabernaculum eius. Hic dignitas exponitur gloriosa beatorum, ut iuxta ipsum habitent qui in eius Ecclesia fideliter perseverant. In circuitu autem eius proximitatem significat. Ille enim circuit ac penetrat omnia, non circumdatur ab aliquo, quia loco inamplexibilis est. Potest et illud intelligi, in circuitu eius, ut non ad loci designationem, sed ad defensionem tabernaculi custodiamque respiciat. Aquam vero dicit, eloquium Domini, quod tenebrosum est in nubibus aeris, id est in prophetis praedicatoribus verbi: quia quamvis se aliquis putet dicta eorum intelligere, ad ipsam, sicuti est, virtutem dictorum in totum vix potest pervenire; sicut dicit Apostolus: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem , quando ipsum videt quod credidit, ipsum cognoscitur respicere quod speravit.