monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 17, 17
Et ascendit super cherubim et volavit: volavit super pennas ventorum. Haec figura dicitur hyperthesis, id est superlatio, cum aliquam rem opinione omnium notam, sententia nostra exsuperare contendimus. Tale est et illud in quinquagesimo psalmo: Lavabis me, et super nivem dealbabor . Cherubim interpretatur multitudo scientiae, aut scientia multiplicata. Alibi enim legitur: Qui sedes super cherubim, appare . Ascendit ergo super cherubim, quando videntibus apostolis ad coelorum regna conscendit. Sedet nunc super cherubim, ad Patris dextram collocatus, in coelo et in terra cum Patre regnat et Spiritu sancto; quod utrumque universum modum scientiae vel admirationis probatur excedere. Quae enim creatura praevaleat tanti secreti attingere sufficienter arcanum, quod carnem terrenam atque mortalem in aeterna coelorum gloria collocavit, et fecit eam creaturis omnibus adorabilem, quae terrenas pertulit passiones? Sequitur, et volavit, volavit super pennas ventorum. Haec repetitio celeritatem nimiam decenter ostendit, id est per mundi spatia velociter cucurrit, quando ipso in cunabulis iacente, magis eum stellae claritas nuntiavit. Quid enim dici potest velocius, qui mox ut natus in alia mundi parte conspectus est? Tunc ergo superata est celeritas ventorum, quamvis in mundo nihil eis ocius esse monstretur. Quod autem repetit sine interiectione alterius verbi, volavit, volavit, figura est epizeuxis, quae Latine coniunctio dicitur, sicut et in subsequentibus dicturus est: Dies diei eructat verbum ; et, Deus Deus meus.