monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 17, 16
Et inclinavit coelos et descendit; et caligo sub pedibus eius. Magnum sacramentum in hoc sermone repositum est. Humiliavit se enim Verbum, ut sine peccato quidem, sed tamen similitudinem carnis peccati sumeret. Descendere autem illi fuit, ad nos venire, sicut dicit Apostolus: Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens . Caligo vero hic diabolus est, qui hominum mentes innubilat, dum veritatis splendorem non facit videre quos possidet. Sub pedibus eius: quia sine dubio maiestate Domini Salvatoris conculcatur daemonum exsecranda nequitia, sicut et in nonagesimo psalmo dicturus est: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem .