monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 17, 15
Ascendit fumus in ira eius, et ignis a facie eius exarsit, carbones succensi sunt ab eo. Fumus hic in bono positus est: quia sicut iste terrenus inutiles lacrymas movet, ita et ille poenitentiae calore succensus, fructuosa profundit fluenta lacrymarum. In ira eius: tempore quo hic peccatores futuri iudicii timore conturbat, ut eos ad remedium conversionis adducat. Ignis autem est charitas Dei, virtutum progressionibus crescens, quae quanto magis concupiscitur, tanto efficacius ampliatur. Bene autem dixit, a facie eius: quoniam ipsius illuminatione charitas conceditur eis qui peccata derelinquunt. Carbones vero succensos peccatores dicit, qui velut carbones mortui, in mundi istius caecitate tenebrantur, sed iterum poenitentia inflammante reviviscunt, et ex mortuis prunis vivi incipiunt esse carbones. Sequitur etiam quomodo succensi sunt, veniente scilicet Domino Redemptore.