monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 17, 14
Et commota est, et contremuit terra; et fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt, quoniam iratus est eis Deus. Decursa tristitia, quam de adventu Domini beatus populus sustinebat, prophetiae spiritu ad incarnationis eius secreta pervenit, ordinemque ipsum mirabili narratione describit. Hoc schema dicitur idea, cum speciem rei futurae, velut oculis offerentes, motum animi concitamus; quod et hic et in subsequentibus versibus constat effectum. Et ideo nunc audiamus sacramento Domini Salvatoris. Congrue siquidem ad adventum Christi terra commota est, quoniam praesentia iudicis dignum fuit contremiscere peccatores. Servavit ordinem rei, ut prius ostenderet motam, postea diceret esse tremefactam. Fundamenta vero montium, significat praesumptiones superborum, id est, divitias, honores, caeteraque humana, quibus illi detenti, velut fundamentis constantibus innituntur. Haec omnia turbata sunt, quia mundi falsa spes, vero Domino veniente, sublata est. Nimis apte posita verba descendunt: primo fundamenta, id est superborum spes turbata est; postea dicit esse commotam. Subiunxit et causam quare commota sunt fundamenta, quoniam iratus est eis Deus; utique, quia vitia humana Domino probantur exosa, et iratus est illis. Hinc ostenditur, quoniam sequaces eorum constat esse puniendos.