monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 17, 13
Vers. 8. Et exaudivit de templo sancto suo vocem meam; et clamor meus in conspectu eius introivit in aures eius. Sive de coelo, sive de corpore Domini, quod venturum esse praevidebat, templum competenter advertimus. Exauditam ergo dicit vocem suam, quam de adventu Domini iugiter offerebat. Sed perscrutandum est quomodo clamor ipsius in conspectu Dei valuerit introire? Clamor iste, causae iustitia est, quae utique ad Deum intrare poterat, quia pro mundi cladibus supplicabat. Sequitur, introivit in aures eius. Hoc de consuetudine nostra figuraliter dicitur, quod clamor eius quasi aliquid corporale in aures Dominicas introisset; cum ille totum spiritualiter sentiat, et antequam fiant, universa cognoscat. Illi enim actuum nostrorum qualitas, quasi quibusdam vultibus semper assistit; et quod apud nos occultum, illi noscitur esse manifestum.