monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 17, 12
Et in tribulatione mea invocavi Dominum, et ad Deum meum clamavi. Inter mala multa quae dixerat, unum et singulare profitetur esse remedium: Invocare Dominum in tribulationibus suis, quando constat totis viribus peti, quod tempore necessitatis optatur. Et vide quia prius dixit ad Dominum: sed ne putares ad alienum dominum, subiunxit: Ad Deum meum clamavi. Clamare autem plus est, ab invocare. Crevit sermo progrediente desiderio, et accensus animus ad orationem prosilivit avidus in clamorem.