monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 17, 11
Dolores inferni circumdederunt me: praevenerunt me laquei mortis. Fiat huius versiculi compaginatio praeposterata verborum, ut melius hic sensus nobis possit aperiri. Circumdederunt me dolores inferni: de paganis dicit, qui erunt dolores inferni, id est qui in inferno debito dolore torquendi sunt. Praeveniri vero dicimus, quando aliquid nos anticipare dignoscitur, ut est ille reatus originalis peccati qui nos, antequam nascamur, ab ipso conceptu reddit obnoxios: unde in quinquagesimo psalmo propheta dicturus est: Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea . Vir enim iustus merito se praeventum dicebat, qui reatum suum antecessisse cognoverat. Sed quemadmodum ab his fuerit liberatus subter exponit.