monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 17, 10
Circumdederunt me gemitus mortis, et torrentes iniquitatis conturbaverunt me. Post exsultationem prophetae, quam sancta pietate concepit, ventum est ad ordinem secundum, ubi pro cladibus generis humani, quae ante adventum Domini grassabantur, introducta una persona iustorum, quos illo tempore fuisse non dubium est, pius deprecator exorat. Nam merito iustus iste circumdatum se gemitibus asserebat, quia dum esset superstitionum innumera multitudo, fidelium erat rara devotio. Et ne putares gemitus de iactura facultatis, aut de re huiuscemodi esse profusos, addidit mortis; quia revera mors erat, ubi diaboli posse regnabat. Torrentes autem saepe diximus fluvios esse hibernis imbribus excitatos. Hic ergo iniquitatibus rapidis data est similitudo torrentium, ut merito conturbaverint anxium populum, cum undarum minacium concrepatione fremuissent.