monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 17, 8
Et sperabo in eum: protector meus, et cornu salutis meae, adiutor meus. Confidenter iam postulat, qui de Domini gratia post beneficiorum exempla praesumit. Nam de futuro fiducialiter sperare se dicit, qui eum in praeteritis senserat adiutorem. Protector meus. Hoc ad eum pertinet custodiendum, qui adversariorum appetebatur insidiis. Quod autem hic dixit, cornu salutis suae Dominum, ad inimicos pertinet dissipandos. Cornua enim sunt arma belluarum, quibus salutem suam solerti concertatione defendunt. Adiutor meus. Dulcedo beneficii repetitionem fecit esse verborum; supra enim eodem vocabulo nuncupavit, quem hic iterum nominat adiutorem.